M ARTYRES olim validi,
Fratresque vos Wiccamici!
Coelicolae qui vivitis,
Orate pro Wiccamicis.
Per Fundatoris insciam
Oblivii memoriam:
Date preces pro fratribus,
Ne confundamur ocius.
Saevior vobis erat mors:
At vitae immortalis sors
Vos inter choros posuit,
Quos Deus ipse reficit.
Deliciis fruimini:
Nunc igitur propitii
In valle laborantibus,
Fundite lumen clarius.
Quid valet furor Gentium?
Cohortes Immortalium
Draconis vincent copias:
Nunquam labavit Veritas.
Et iuventutis memores
Delectat vos secura spes:
Augebitur vis Fidei
Ad voluntatem Wiccami.
Quam dulce nomen consonat
Domus! Et nostra superat
Domus terrestres caeteras:
O domus dulcis! floreas.
Quae pariter amavimus:
Mons Catharinae pedibus
Vestris erat amabilis;
Lapsusque Ichini gracilis.
Vobisque cara claustra sunt,
Sacro quae cantu perstrepunt:
Et coluistis mortuos
Antiquitus Wiccamicos.
Vos autem non Wiccamica,
Sed Urbs coelorum mystica
Perpetuos amplectitur
Cives: et vox exoritur:
Vox Angelorum carmine
Qui Sion stant in limine:
Vos circum adorantes stant,
Et triumphantes celebrant.
Quantus nam ignis vere vos
Fons testabatur aureos!
Quanta nox mortis animas
Inveniebat lucidas!
Per Crucifixi Sanguinem,
Per vitam Matris humilem:
Monstrate Matris gloriam,
Et Crucifixi regiam.
Maria! nonne Mater es?
Filios audi supplices:
Misericors in miseros,
Pacis ad vias trahe nos!
Agimus tibi gratias,
Salus et Lux! gratissimas:
Quae Domum tui nominis
Amore tuo protegis.
Antiquas super ianuas
Etiamnum veneranda stas:
Tuis tui vae! nesciis
Arx et coelorum Porta sis.
Fratresque vos Wiccamici!
Coelicolae qui vivitis,
Orate pro Wiccamicis.
Per Fundatoris insciam
Oblivii memoriam:
Date preces pro fratribus,
Ne confundamur ocius.
Saevior vobis erat mors:
At vitae immortalis sors
Vos inter choros posuit,
Quos Deus ipse reficit.
Deliciis fruimini:
Nunc igitur propitii
In valle laborantibus,
Fundite lumen clarius.
Quid valet furor Gentium?
Cohortes Immortalium
Draconis vincent copias:
Nunquam labavit Veritas.
Et iuventutis memores
Delectat vos secura spes:
Augebitur vis Fidei
Ad voluntatem Wiccami.
Quam dulce nomen consonat
Domus! Et nostra superat
Domus terrestres caeteras:
O domus dulcis! floreas.
Quae pariter amavimus:
Mons Catharinae pedibus
Vestris erat amabilis;
Lapsusque Ichini gracilis.
Vobisque cara claustra sunt,
Sacro quae cantu perstrepunt:
Et coluistis mortuos
Antiquitus Wiccamicos.
Vos autem non Wiccamica,
Sed Urbs coelorum mystica
Perpetuos amplectitur
Cives: et vox exoritur:
Vox Angelorum carmine
Qui Sion stant in limine:
Vos circum adorantes stant,
Et triumphantes celebrant.
Quantus nam ignis vere vos
Fons testabatur aureos!
Quanta nox mortis animas
Inveniebat lucidas!
Per Crucifixi Sanguinem,
Per vitam Matris humilem:
Monstrate Matris gloriam,
Et Crucifixi regiam.
Maria! nonne Mater es?
Filios audi supplices:
Misericors in miseros,
Pacis ad vias trahe nos!
Agimus tibi gratias,
Salus et Lux! gratissimas:
Quae Domum tui nominis
Amore tuo protegis.
Antiquas super ianuas
Etiamnum veneranda stas:
Tuis tui vae! nesciis
Arx et coelorum Porta sis.
Reviews
No reviews yet.